

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 50
Hoc autem dico.Judaei credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitae, ut nuberent et generarent: unde sadducaeis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens:Quia caro.Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quae ibi non erunt) significat.Neque corruptio incorruptelam possidebit.Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quae nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.